Epistola I ad Corinthos*

Caput 14: Versus 21

In lege.Ratio quare non debet quaerere linguas est quia in signum sunt infidelibus (quod ipsi jam non sunt) et non ad aedificationem quae necessaria est jam fidelibus.Aliis linguis.Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et hujusmodi, sed Novum Testamentum. Vel, non in revelatione, qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium.Et nec sic exaudient.Hoc de his praedixit quos praesciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas.
(* Traductions européennes)